.
"Nos, autem, gloriari opportet in cruce Domini Nostri Iesu Christi, in quo est salus, et vita et resurrectio nostra; per quem salvati et liberati sumus." (Epistula ad Galatas VI, 14)
.
Statio I - Iesus condemnatur ad mortem
.
. "Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen." (Epistola ad Philippenses II, 8 -9)
.
Statio II - Iesus oneratur ligno crucis
.
. "Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis quæ coram tondentibus se obmutuit,et non aperuit os suum." (Liber Prophetiae Isaiah LIII, 7)
.
Statio III - Iesus procumbit primum sub onere crucis
.
. “Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tamquam testa palatum meum et lingua mea adhaesit in faucibus meis." (Liber Psalmorum XXII, 15)
.
Statio IV - Iesus fit perdolenti matri obvius
.
. "O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus." (Liber Lamentationum I, 12)
.
Statio V - Iesus in baiulanda cruce a Cyrenæo adiuvatur
.
. "Si quis vult post me venire, abneguet semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me." (Evangelium secundum Luccæ IX, 23)
.
Statio VI - Iesus Veronicæ sudario abstergitur
.
. "Noli instare mihi ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor; populus tuus, populus meus, et Deus tuus Deus meus." (Liber Ruth I, 16)
.
Statio VII - Iesus procumbit iterum sub onere crucis
.
. "Ego, autem, vermis sum et non homo, abiecto plebis. Omnes deriserunt me, et torquentes labia dicunt: ‘Speravit in Domino, salvum faciat eum et eripiat eum, quoniam Deus amat eum’." (Liber Psalmorum XXII, 7, 10)
.
Statio VIII - Iesus plorantes mulieres alloquitur
.
. "Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros... quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido, quid fiet?" (Evangelium secundum Luccæ XXIII, 28, 31)
.
Statio IX - Iesus procumbit tertium sub onere crucis
.
. "Omne caput languidum et omne cor mærens; a pede usque ad verticem non est sanitas in eo. Vulnus et plaga tumens, non circumligata, nec est medicamine, nec curata, oleo fota." (Liber Prophetiæ Isaiaha I, 5-6)
.
Statio X - Iesus a vestibus suis expoliatur
.
. "Deus, Deus meus, quare me derelinquisti? Circumdederunt me vituli multi et super me os suum aperuerunt... Obsederunt me sicut leo rapiens, foderunt manus meas et pedes meos et dinumerari ossa mea. Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem." (Liber Psalmorum. XXII, 13-17)
.
Statio XI - Iesus clavis affigitur cruci
.
. "Christo confixus sum cruci; vivo autem non ego: vivit vero in me Christus, qui se tradidit per nos. Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum; et cum dilexisset suos, in finem dilexit eos." (Epistola ad Galatas II, 19)
.
Statio XII - Iesus moritur in cruce
. . "Et erat jam fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universa terra, usque in horam nonam; et obscuratus est sol, et velum templi scissum est in medium. Et clamans voce magna, Iesus ait: "¡Pater! ¡Pater! in manus tuas commendo spiritum meum. Et, inclinato capite, emisit spiritum." (Evangelium secundum Luccæ XXIII, 44-46)
.
Statio XIII - Iesus ex cruce deponitur
.
. "Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera, quæ sola tu fuisti digna Regem coeli sustinere. Ecce, enim, lignum crucis, in quo salus mundi pependit: ¡Ave, o Crux, Spes unica hoc passionis tempore!" (Ex lituriga in Feria Sexta de Passione Domini)
.
Statio XIV - Iesus sepulchro conditur
.
. "In Paradysum deducant Te Angeli, in tuo adventu suscipiant Te Martyres et perducant Te in Civitatem Sanctam Ierusalem. Chorus Angelorum Te suscipiat, et cum Lazaro, quondam paupere, aeternam habeas requiem." (Ex liturgia defunctorum)
.
EPILOGUS
.
"Dignus est Agnus qui occissus est accipere virtutem, et divitias, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen." (Liber Apocalypsis: V, 12)
.